Sueno Aggonis (Sven Aggesen)

Brevis Historia Regum DacieDaciae

Short history of the kings of Denmark

[excerpt]

A comprehensive but brief history of Denmark, from the legendary beginnings up until the 12th cen., written in the late 12th cen.

CAP. I.
Skiold Danis didici <primum> prefuissepraefuisse; et ut eius alludamus uocabulo, (iccircoidcirco) tali functus est nomine, quia uniuersos regni terminos regieregiae defensionis patrocinio affatim egregie tuebatur. A quo primum modis HislandensibusIslandensibus Skioldunger sunt reges <nostri> nuncupati. Qui regni <duos> post se reliquit heredes, Frothi uidelicet atque Haldanum. Successu temporum fratribus semper regni ambitione inter se decertantibus, Haldan fratre suo interempto regni monarchiam obtinuit. Hic filium, scilicet Helghi, regni procreauit heredem. Qui ob eximiam uirtutum strenuitatem, eo quod archipirata <erat>, pyraticampiraticam predampraedam semper exercuit. Qui cum uniuersorum circumiacentium regnorum fines maritimos depopulatus classe pyraticapiratica suo subiugasset imperio, 'rex maris' est cognominatus. Huic in regno successit filius (Rolf Kraki), patria uirtute pollens, occisus in Letra; quequae tunc famosissima regis extititexstitit curia, nunc autem Roschildensi uicina ciuitati inter abiectissima ferme uix colitur oppida. Post quem regnauit filius eius Rokill, cognomento dictus Slagenback. Cui successit in regno heres, agilitatis strenuitate cognominatus, quem nostro (uulgari Frothi hin Frökni) nominabant.

CAP. I.
Skjold Danis primum didici prefuissepraefuisse. Et ut eius alludamus uocabulo, idcirco tali functus est nomine, quia uniuersos regni terminos regieregiae defensionis patrocinio affatim egregie tuebatur. A quo primum modis Islandensibus Skioldunger sunt reges nuncupati. Qui regni post se reliquit heredes, Frothi uidelicet atque Haldanum. Successu temporum fratribus super regni ambitione inter se decertantibus, Haldan fratre suo interempto regni monarchiam obtinuit. Hic filium, scilicet Helghi, regni procreauit heredem; qui ob eximiam uirtutum strenuitatem pyraticampiraticam semper exercuit. Qui cum uniuersorum circumiacentium regnorum fines maritimos classe pyraticapiratica depopulatus suo subiugasset imperio, 'rex maris' est cognominatus. Huic in regno successit filius Rolf Kraki, patria uirtute pollens, occisus in Lethra; quequae tunc famosissima regis extititexstitit curia, nunc autem Roskildensi uicina ciuitati inter abiectissima ferme uix colitur oppida. Post quem regnauit filius eius Rókil, cognomento dictus Slaghenback. Cui successit in regno heres, agilitatis strenuitate cognominatus, quem nostro uulgari Frothi hin Frókni nominabant.