Wheelock Chapter 28 Supplementary: "The Days of the Week" (p. 233)

  1. Diēs dictī sunt ā deīs quōrum nōmina Rōmānī quibusdam stēllīs dēdicāvērunt.
  2. Prīmum enim diem ā Sōle appellāvērunt, quī prīnceps est omnium stellārum ut īdem diēs est prae omnibus diēbus aliīs.
  3. Secundum diem ā Lūnā appellāvērunt, quae ex Sōle lūcem accēpit.
  4. Tertium ab stēllā Mārtis, quae Vesper appellātur.
  5. Quartum ab stēllā Mercuriī.
  6. Quīntum ab stēllā Iovis.
  7. Sextum ā Veneris stēllā, quam Lūciferum appellāvērunt, quae inter omnēs stellās plūrimum lūcis habet.
  8. Septimum ab stēllā Sāturnī, quae dīcitur cursum suum trīgintā annīs explēre.
  9. Apud Hebraeōs autem diēs prīmus dīcitur ūnus diēs sabbatī, quī inter nōs diēs dominicus est, quem pāgānī Sōlī dēdicāvērunt.
  10. Sabbatum autem septimus diēs ā dominicō est, quem pāgānī Sāturnō dēdicāvērunt.