Wheelock Chapter 28 STE

  1. Ille dux veniat. Eum exspectāmus.
  2. Cīvēs turpēs ex rē pūblicā discēdant ut in pāce vīvāmus.
  3. Sī illī duo amīcōs cupiunt, vēra beneficia faciant.
  4. Beneficia aliīs praestat ut amētur.
  5. Haec verba fēlīcia vōbīs dīcō nē discēdātis.
  6. Patriae causā haec difficillima faciāmus.
  7. Illīs miserīs plūs pecūniae date nē armīs contrā hostēs careant.
  8. Putat eōs id factūrōs esse ut īram meam vītant.
  9. Arma parēmus nē lībertās nostra tollātur.
  10. Armīsne sōlīs lībertās nostra ē perīculō ēripiētur?
  11. Nē sapientēs librōs difficiliōrēs scrībant.
  12. Satis sapientiae enim ā librīs difficiliōribus nōn accipiēmus.
  13. Meliōra et maiōra faciat nē vītam miserrimam agat.
  14. Haec illī auctōrī clārissimō nārrā ut in librō eius scribantur.
  15. Vēritātem semper quaerāmus, sine quā maximī animī nōn possunt esse fēlīcēs.