Wheelock Chapter 26 Exercitationes

  1. Ille dux nescīvit cōnsilium nūntiātum esse et sē imperium prōtinus susceptūrum esse.
  2. " Quīdam," inquit, " imperium quondam petēbant et līberōs virōs opprimere cupiēbat."
  3. Eōdem diē decem mīlia hostium ab duce fidēlissimō āversa ac pulsa sunt; multī mīlitēs vulnera recēperant et in agrīs iacēbant.
  4. Morte tyrannī ferōcis nūntiātā, quisque sē ad ōrātōrem potentissimum magnā spē vertit.
  5. Rīdēns, scrīptor illīus fābulae sapiēns aliquid iūcundius dehinc nārrāvit.
  6. Hīs rēbus audītīs, adulēscentēs geminī propter pecūniae cupiditātem studium litterārum relinquent.
  7. Rēgīna fortissima Carthāginis posteā ostendit fidem semper esse sibi cāriōrem dīvitiīs.
  8. Negāvit sē umquam vīdisse servam fidēliōrem quam hanc.
  9. Iūcundior modus vītae hominibus nunc quaerendus est.
  10. Crēdimus illōs vīgintī līberōs virōs fēmināsque vītam quam iūcundissimam agere.
  11. Imperātor centum mīlitēss fortissimōs prae sē heri mīsit.
  12. Lūx in illā casā nōn fuit clārissima, quod familia paucās fenestrās patefēcerat.
  13. Amīcōs trīstēs excēpit, ad mēnsam invītāvit, et eīs perfugium ac solācium hīc dedit.