Wheelock Chapter 25 Exercitationes

  1. "Quisque," inquit, "semper putat suās rēs esse magnās."
  2. Posteā audīvimus servōs donōrum causā labōrāvisse, ut mīlitēs fidēlēs heri nārrāvērant.
  3. Vīcīnī nostrī vim ignis magnā virtūte dehinc āvertērunt, quod laudem atque dōna cupīvērunt.
  4. Hoc signum perīculī tōtam gentem nostram tanget, nisi hostem ex urbe excipere ac ab Italiā pellere poterimus.
  5. Duce ferōcī Carthāginis expulsō, spēs fidēsque virōrum magnanimōrum rem pūblicam continēbunt.
  6. Cūr iūcundus Horātius culpās hūmānās in saturīs semper ostendēbat atque rīdēbat?
  7. Crēdimus fidem antīquam omnibus gentibus iterum alendam esse.
  8. Dux, officium susceptūrus, imperium accēpit et imperātor factus est.
  9. Rēs pūblica, ut āit, libellīs huius modī tollī potest.
  10. Aliquī negant hostēs victōs servitūte umquam opprimendōs esse.
  11. Crēdunt magistram sapientem vēritātem patefactūram esse.
  12. Quisquis vēritātem quaeret atque recipiet bene ēducābitur.